Eusebius episcopus dixit: Secundum diuinitatem aequalis est Filius Patri. Habes in Euangelio quod iudaei persequebantur eum,
Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes:
Eusebius episcopus dixit: Sicut in forma serui constitutus inferior seruo non fuit, ita in forma Dei constitutus inferior Deo esse non potuit.
36. Ambrosius episcopus dixit: Aut dic quia secundum diuinitatem minor est Filius Dei.
Palladius dixit: Pater maior est.
Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem.
Palladius dixit:
Ambrosius episcopus dixit: Falsari a uobis scripturas diuinas hodie comprobamus. Sic enim scriptum est: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, non turbetur cor uestrum, non quomodo hic mundus dat et ego do uobis. Si diligeretis me gauderetis quia dixi: «
Palladius dixit: Pater maior est.
Ambrosius dixit: Anathema illi qui diuinis scripturis addit aliquid aut minuit.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
37. Palladius dixit: Pater maior est Filio. Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem Filius minor est Patre, secundum diuinitatem aequalis est Patri. Legitur aequalem Dei Filium Patri, sicut iam et prolata exemplaria testantur. Secundum carnem autem quid miraris minorem, cum dixerit se seruum (
Palladius dixit: Impie uos asserentes uideo. Non uobis respondemus sine auditoribus.
Sabinus episcopus dixit: Nemo ab eo requirat sententiam qui iam innumeris sententiis blasfemauit.
Palladius dixit: Non uobis respondemus.
38. Sabinus episcopus dixit: Ab omnibus iam damnatus est Palladius. Arri blasfemiae multo minores sunt quam Palladi. – Et cum Palladius surrexisset atque foras exire uoluisset: Ideo surgit Palladius quoniam apertis testimoniis Scripturarum conuincendum esse se cernit, sicut iam conuictus est. Scit enim lectum esse secundum diuinitatem quod aequalis Patri Filius sit. Accipiat autem quia Filius Dei secundum diuinitatem maiorem non habet. Scriptum est:
Palladius dixit: Pater maior est.
Eusebius episcopus dixit: Quando ut Deus locutus, maiorem non habuit, quando ut homo locutus, maiorem habuit.
39. Palladius dixit: Pater genuit Filium, Pater misit Filium.
Ambrosius episcopus dixit: Anathema ei qui negat secundum diuinitatem Filium aequalem Patri.