42. Sabinus episcopus dixit: Pro Arrio non respondes?
Ad interrogata non respondes?
Palladius dixit: Pro Arrio ego non respondi. Sabinus episcopus dixit: Vsque adeo respondisti ut Filium Dei negares potentem, negares uerum Deum.
Palladius dixit: Ego te iudicem non patior quem impietatis arguo.
Sabinus episcopus dixit: Ipse nos coegisti sedere.
Palladius dixit: Mandaui ut sederetis ut arguerem uos. Quare subripuistis imperatori? Vt concilium plenum non esset obstrepistis.
Ambrosius episcopus dixit: Cum Arri impietates legerentur, et impietas tua pariter condemnata est quae consensit arrianae impietati. Placuit tibi in media epistula lectionem proponere quam uolebas; responsum tibi est quemadmodum Patrem maiorem dixerit Filius Dei, eo quod secundum carnis susceptionem Filius maiorem Patrem dixerit. Proposuisti etiam subiectum esse Filium Dei, et in hoc responsum tibi est quia subiectus Filius Dei secundum carnem est, non secundum diuinitatem. Habes professionem nostram, nunc audi cetera. Quoniam tibi responsum est, responde ad ea quae leguntur.
43. Palladius dixit: Non tibi respondeo, quia quaecumque ego dixi non sunt scripta. Vestra tantummodo scribuntur uerba, non uobis respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Omnia uides scribi. Denique quae scripta sunt abundant ad tuae impietatis indicium. – Et adiecit: Creaturam dicis Christum an negas?
Palladius dixit: Non respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Ante horam citra actam, cum legeretur quia Arrius dixit creaturam Christum, negasti. Oblatum est tibi ut damnares perfidiam, noluisti. Vel nunc dic utrum natus ex Patre Christus sit an creatus.
Palladius dixit: Si uultis, exceptores nostri ueniant et sic totum excipiatur.
Sabinus episcopus dixit: Adducat suos exceptores.
Palladius dixit: Pleno concilio uobis respondebimus.
44. Ambrosius episcopus dixit: Attalus in tractatu concilii Nicaeni suscripsit. Neget factum, quia uenit ad concilium. Dicat hodie utrum suscripserit in tractatu concilii Nicaeni an non. – Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: Attalus presbyter, licet inter arrianos sit, tamen habet auctoritatem loquendi. Libere profiteatur utrum suscripserit in tractatu concilii Nicaeni sub episcopo suo Agripino an non.
Attalus dixit: Iam dixisti me allquotiens damnatum. Non tibi respondeo.
45. Palladius dixit: Modo uultis tractatum haberi plenum an non?
Cromatius presbyter dixit: Creaturam non negasti, potentem negasti. Omnia negasti quae fides catholica profitetur.
Sabinus episcopus dixit: Testes sumus nos Attalum suscripsisse in concilio Nicaeno et nunc nolle respondere. Quid cunctis uidetur?
Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: