27. Et recitatum est: «Solum sapientem».
Palladius dixit: Pater a se sapit, Filius autem sapiens non est.
Ambrosius episcopus dixit: Ergo Filius non est sapiens, cum sit ipse sapientia? Nam et nos dicimus quia ex Patre natus est Filius.
Eusebius episcopus dixit: Est aliquid tam impium, tam profanum, quam sapientem Filium Dei negare?
Palladius dixit: Sapientia dicitur; qui potest sapientiam denegare?
Ambrosius episcopus dixit: Sapiens est an non?
Palladius dixit: Sapientia est.
Ambrosius episcopus dixit: Sapiens ergo, cum sit sapientia?
Palladius dixit: Secundum Scripturas uobis respondemus.
Ambrosius episcopus dixit: Etiam sapientem, quantum uideo, Filium Dei Palladius negare conatus est.
Eusebius episcopus dixit: Qui negat Dei Filium sapientem anathema sit.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
28. Eusebius episcopus dixit: Etiam Secundianus ad hoc respondeat.
Cumque Secundianus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: Qui tacet integrum uult habere iudicium. – Et adiecit: Solum Patrem bonum cum dicit, Filium confessus est an negauit?
Palladius dixit: Legimus:
Ambrosius episcopus dixit: Ergo bonus est Christus?
Palladius dixit: Bonus.
Ambrosius episcopus dixit: Male ergo Arrius de solo Patre dixit, cum etiam Filius Dei Deus bonus sit?
Palladius dixit: Qui bonum non dicit Christum male dicit.
29. Eusebius episcopus dixit: Christum Deum bonum confiteris? Nam et ego bonus sum; mihi dixit: