Книги

Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией)

22
18
20
22
24
26
28
30

Palladius dixit: Et ego uos quod interrogaui respondere noluistis.

24. Ambrosius episcopus dixit: Aperte de te sententiam quaero. Filius Dei habet immortalitatem secundum generationem diuinam an non habet?

Palladius dixit: Secundum generationem diuinam incorruptibilis est, per carnem mortuus est.

Ambrosius episcopus dixit: Non diuinitas mortua est, sed caro mortua est.

Palladius dixit: Ante uos mihi respondete. Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei secundum diuinitatem habet immortalitatem an non habet? Sed etiam fraudes et insidias tuas non secundum Arri professionem prodidisti? – Et adiecit: Qui Filium Dei negat habere immortalitatem, quid uobis uidetur?

Omnes episcopi dixerunt: Anathema habeatur.

25. Palladius dixit: Status diuinus immortalis est.

Ambrosius episcopus dixit: Astute et hoc, ut de Dei Filio nihil exprimas euidenter. Et ego dico: immortalitatem habet Dei Filius secundum diuinitatem. Aut nega quia habet immortalitatem.

Palladius dixit: Christus mortuus est aut non? Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem. Anima nostra non moritur; scriptum est enim: Nolite timere eos qui carnem possunt occidere, animam autem non possunt (Matth. 10:28). Cum igitur anima nostra mori non possit, putas quod Christus secundum diuinitatem mortuus sit?

Palladius dixit: Mortis appellationem quare tu horres?

Ambrosius episcopus dixit: Immo non horreo, sed confiteor secundum carnem meam. Est enim per quam a mortis uinculis sum reuinctus.

Palladius dixit: Mortem separatio facit spiritus. Nam Christus Filius Dei carnem suscepit et per carnem mortuus est.

Ambrosius episcopus dixit: Scriptum est Christum passum (I. Petr. 2:21). Secundum carnem igitur passus est, secundum diuinitatem habet immortalitatem. Hoc qui negat diabolus est.

Palladius dixit: Ego Arrium non noui.

26. Ambrosius episcopus dixit: Ergo male dixit Arrius, cum etiam Filius Dei habet immortalitatem secundum diuinitatem? – Et adiecit: Bene dixit an male?

Palladius dixit: Non consentio.

Ambrosius episcopus dixit: Cui non consentis? Anathema illi qui non explicat fidei libertatem.

Omnes episcopi dixerunt: Anathema.

Palladius dixit: Dicite quod uultis, eius est diuinitas immortalis.

Ambrosius episcopus dixit: Cuius, Patris an et Fili? – Et adiecit: Multas impietates congessit Arrius, ad alia transeamus.