Palladius dixit: Iam dixi, secundum disputationem prout possumus respondemus uobis. Vos enim soli uultis esse iudices, uos litigatores esse uultis. Non uobis respondemus nunc, sed in concilio generali et pleno respondemus uobis.
Ambrosius episcopus dixit: Anathema illi qui negat Dominum potentem Christum.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
33. Item recitatum est: «Solum potentem, omnium iudicem».
Palladius dixit: Omnium iudicem Filium Dei, est qui dat, est qui accipit.
Ambrosius episcopus dixit: Per gratiam dedit aut per naturam? Et hominibus datur iudicium.
Palladius dixit: Patrem maiorem dicis aut non?
Ambrosius episcopus dixit: Postea respondebo tibi.
Palladius dixit: Ego tibi non respondeo si non respondes mihi.
Eusebius episcopus dixit: Nisi impietatem Arri ex ordine damnaueris, interrogandi tibi non dabimus facultatem.
Palladius dixit: Non tibi respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei, sicut lectum est,
iudex est aut non?
Palladius dixit: Si non respondes mihi, ego tibi ut impio non respondeo.
34. Ambrosius episcopus dixit: Habes professionem meam, qua respondebo tibi. Interim perlegatur epistula Arri. – Et adiecit: In epistula Arri inuenies et hoc sacrilegium quod tu moliris.
Palladius dixit: Ego quae interrogo non respondetis?
Eusebius episcopus dixit: Filium Dei Deum aequalem dicimus.
Palladius dixit: Tu iudex es, tui exceptores hic sunt.
Ambrosius episcopus dixit: Scribant tui qui uolunt?
35. Palladius dixit: Pater maior est aut non?