Книги

Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией)

22
18
20
22
24
26
28
30

Palladius dixit: Iam dixi, non uobis respondeo usque ad plenum concilium.

Ambrosius episcopus dixit: Iudaei dicebant: Bonus est (In. 7:12), et Arrius negat quia Filius Dei bonus est.

Palladius dixit: Qui potest hoc negare?

Eusebius episcopus dixit: Bonus est ergo Deus Filius Dei?

Palladius dixit: Bonus Pater bonum Filium genuit.

30. Ambrosius episcopus dixit: Et nos bonos genuit, sed non secundum diuinitatem. Deum bonum Dei Filium dicis? Palladius dixit: Filius Dei bonus est.

Ambrosius episcopus dixit: Vides ergo quia Christum bonum Filium, non bonum Deum dicis, quod a te quaeritur. – Et adiecit: Bonum Deum Filium Dei qui non confitetur anathema.

Omnes episcopi dixerunt: Anathema.

31. Item recitauit: «Solum potentem».

Ambrosius episcopus dixit: Potens est Filius Dei an non?

Palladius dixit: Qui omnia fecit non est potens? Qui omnia fecit minus potest?

Ambrosius episcopus dixit: Ergo Arrius male dixit? – Et adiecit: Vel in hoc damnas Arrium?

Palladius dixit: Vnde scio qui sit? Ego pro me respondeo tibi.

Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei Dominus potens est?

Palladius dixit: Potens.

Ambrosius episcopus dixit: Deus bonus est?

Palladius dixit: Iam dixi Filium Dei unigenitum esse potentem.

Ambrosius episcopus dixit: Dominum potentem?

Palladius dixit: Filium Dei potentem.

32. Ambrosius episcopus dixit: Potentes etiam homines sunt. Scriptum est: Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate (Ps. 51:3), et alibi: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. 12:10). Illud a te requiro ut confitearis Dominum potentem esse Dei Filium Christum, aut si negas, astrue. Nam qui unam potentiam dico Patris et Fili, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem. Dubitas ergo confiteri potentem esse Dominum Dei Filium?