Книги

Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией)

22
18
20
22
24
26
28
30

10. Sabinus episcopus dixit: Tu petisti ut responderemus. Hodie ex uoluntate tua et urguente te conuenimus et non expectauimus reliquos fratres qui poterant uenire. Proinde non tibi est liberum euagari. Christum dicis esse creatum aut sempiternum dicis esse Filium Dei?

Palladius dixit: Dixi tibi, nos ideo scripsimus uobis ut ueniremus et conuinceremus quod non recte fecissetis subripere imperatori.

Ambrosius episcopus dixit: Legatur epistula Palladi, utrum nobis hoc mandauerit, et docebitur quod etiam nunc fallit.

Palladius dixit: Legatur plane.

Episcopi dixerunt: Imperator cum praesens esset Sirmio, tu illum interpellasti an ipse te compulit? – Et adiecerunt: Quid ad ista respondes?

Palladius dixit: Dixit mihi: «Vade». Diximus: «Orientales conuenti sunt?» Ait: «Conuenti sunt». Numquid si Orientales non fuissent conuenti, numquid nos conuenissemus?

11. Ambrosius episcopus dixit: Sequestrata sit causa Orientalium, sententiam tuam hodie quaero. Arri tibi epistula lecta est; soles te arrianum negare; aut damna hodie Arrium aut defende.

Palladius dixit: Non est auctoritatis tuae ut hoc a me quaeras.

Eusebius episcopus dixit: Non credimus religiosum imperatorem aliud dixisse quam scripsit. Episcopos iussit conuenire. Non potuit tibi soli contra rescriptum suum dicere ut sine Orientalibus causa minime diceretur.

Palladius dixit: Si Itali soli iussi sunt conuenire?

Euagrius presbyter et legatus dixit: Et ante quattuor dies et ante biduum respondere te et adfuturum dixeras. Quid ergo? Expectabas, ut dicis, Orientalium consortium tuorum sententiam? Sic debuisti mandare, non promittere conflictum.

Palladius dixit: + Quia quasi ad concilium plenum ueneram uidi non conuenisse consortes meos ut conuenirem et dicerem secundum iussionem inieceritis in praeiudicium futuri concili. +

12. Ambrosius episcopus dixit: Vt hodie resideremus ipse exegisti. Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia «Christiani ad christianos uenimus»; christianos nos probasti. Promisisti te conflictaturum, promisisti te oblaturum aut acceptaturum esse rationem. Libenter itaque accepimus praefationem tuam. Optauimus ut quasi christianus uenires. Obtuli tibi epistulam Arri, quam scripsit Arrius, de cuius nomine dicitis uos frequenter iniuriam sustinere. Dicitis quod Arrium non sequamini. Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusuis lectionibus. – Et adiecit: Ergo iuxta epistulam Arri, Christus Dei Filius non est sempiternus?

Palladius dixit: Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno. Non uobis respondemus omnino in praeiudicium concili futuri.

Eusebius episcopus dixit: Sine calliditate fidei tuae professionem debes exponere.

Palladius dixit: Et quid concilio reseruamus?

13. Ambrosius episcopus dixit: Omni ore condemnatio

facta est in eum qui negaret Dei Filium sempiternum. Negauit Arrius, hunc sequitur Palladius, qui non uult condemnare Arrium. Itaque utrum huius probanda sententia sit considerate, et utrum secundum Scripturas dicat aut contra Scripturas intellegere licet. Lectum est enim: Sempiterna uirtus Dei atque diuinitas (Rom. 1:20). Dei uirtus Christus est. Si igitur sempiterna Dei uirtus est, sempiternus utique Christus est, quia Christus est Dei uirtus.

Eusebius episcopus dixit: Haec fides nostra est, haec intellegentia catholica. Qui hoc non dixerit, anathema.

Omnes episcopi dixerunt: Anathema.