Книги

Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией)

22
18
20
22
24
26
28
30

Palladius dixit: Verus Filius Dei est. Eusebius episcopus dixit: Nam et nos per adoptionem filii sumus, ille secundum proprietatem generationis diuinae. – Et adiecit: Confiteris ergo uerum Filium Dei Dominum uerum esse secundum natiuitatem et proprietatem?

Palladius dixit: Verum Dei Filium unigenitum dico. Eusebius episcopus dixit: Hoc ergo putas contra Scripturas si Christus Deus uerus esse dicatur?

20. Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: Solum uerum Filium Dei qui dicit et non uult dicere Dominum uerum, uidetur negare. Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius et dicat utrum uerum Dominum Dei Filium dicat.

Palladius dixit: Cum dicat Filius: Vt cognoscat te solum uerum Dominum et quem misisti Iesum Christum (In. 17:3), cum adfecta ueritate?

Ambrosius episcopus dixit: Iohannes dixit in epistula sua: Hic est Deus uerus (I In. 5:20). Nega hoc.

Palladius dixit: Cum dicam tibi uerum Filium, profiteor ueram etiam diuinitatem.

Ambrosius episcopus dixit: Et in hoc fraus est. Sic enim soletis dicere unam et ueram diuinitatem ut Patris tantummodo, non etiam Fili ueram et unam diuinitatem dicatis. Ergo, si aperte uis dicere, quia ad Scripturas me prouocas, dic quod dixit euangelista Iohannes: Hic est Deus uerus (I In. 5:20), aut nega dictum.

Palladius dixit: Absque Filio alius genitus non est.

21. Eusebius episcopus dixit: Christus Deus uerus secundum omnium fidem et catholicam professionem an in sententia tua Deus uerus non est?

Palladius dixit: Virtus Dei nostri est (I Cor.1:24).

Ambrosius episcopus dixit: Non habes libertatem profitendi. Ac per hoc anathema ei qui non confitetur uerum Dominum Filium Dei.

Omnes episcopi dixerunt: Anathema habeatur qui Christum Filium Dei Dominum uerum non dixerit.

22. Item adiecit: «Solum uerum, solum immortalitatem habentem.»

Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei habet immortalitatem aut non habet secundum diuinitatem?

Palladius dixit: Apostolum admittis aut non? Rex regnum, qui solus habet immortalitatem (I Tim. 6:15–16).

Ambrosius episcopus dixit: De Christo Filio Dei quid dicis?

Palladius dixit: Christus nomen diuinum est aut humanum?

23. Eusebius episcopus dixit: Secumdum carnis quidem sacramentum Christus dicitur, sed idem Deus et homo est.

Palladius dixit: Christus nomen carnis est? Christus nomen humanum est? Et respondete uos mihi.

Eusebius episcopus dixit: Quid superfluis immoraris? Cum legeretur impietas Arri, qui hoc dicit de Patre quia solus habet immortalitatem, attulisti testimonium ad consensum impietatis Arri, ex Apostolo dicens: Qui solus habet immortalitalem et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. 6:16). Sed si intelligis, totius naturae dignitatem in Dei nomen expressit, siquidem in Dei nomine et Pater et Filius designatur.