Dicat utrum suscripserit in tractatu concilii Nicaeni aut non.
46. Palladius dixit: Exceptor uester et noster stent et omnia scribant.
Valerianus episcopus dixit: Iam quae dixisti et negasti scripta sunt omnia.
Palladius dixit: Dicite quod uultis.
Ambrosius episcopus dixit: Quia saepius uult damnari Palladius, qui iam frequenter damnatus est, lego epistulam Arri, quam ille noluit condemnare. Profitemini quid uobis uidetur.
Omnes episcopi dixerunt: Legatur.
Et recitata est: «Natum autem non putatiue», et reliqua.
Ambrosius episcopus dixit: Respondi tibi de maiore, respondi tibi et de subiecto. Nunc ipse responde.
47. Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores ueniant post dominicam diem.
Ambrosius episcopus dixit: Veneras tractaturus, sed posteaquam obiectam tibi uidisti Arri epistulam, quam damnare noluisti, asserere autem non potes, idcirco nunc refugis et cauillaris. Plenarium ipsum recito ad singula. Dic utrum Christus creatus uideatur, aut «fuit quando non fuit» Christus, an uero semper fuit unigenitus Dei Filius. Cum Arri epistulam audieris, aut damna aut proba.
48. Palladius dixit: Cum impietatis te argui, te iudice non utor. Transgressor es.
Sabinus episcopus dixit: Quas impietates obicias fratri nostro et consacerdoti Ambrosio dicito.
Palladius dixit: Iam uobis dixi, pleno concilio respondebo et praesentibus auditoribus.
Ambrosius episcopus dixit: In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui. Quae igitur impie dixerim dicito. Sed impius tibi uideor qui pietatem astruo.
Sabinus episcopus dixit: Ergo impius tibi uidetur qui Arri blasfemias arguit?
49. Palladius dixit: Ego non negaui bonum Filium Dei.
Ambrosius episcopus dixit: Dicis ergo Christum Deum bonum?
Palladius dixit: Non uobis respondeo.
Valerianus episcopus dixit: Nolite multum adigere Palladium, non potest uera uestra simpliciter confiteri. Ipsius enim conscientia duplici blasfemia confusa est, nam a fotiniacis est ordinatus et cum ipsis est damnatus; et nunc plenius damnabitur.
Palladius dixit: Hoc proba.