63. Proculus episcopus Massiliensium dixit: Palladium qui Arri blasfemias sub quadam impia hereditate non condemnando defendit, sicut hunc et plurimorum iam uenerabilium sacerdotum sententia blasfemum designauit atque a sacerdotio alienum duxit, mea pariter sententia in perpetuum condemnatum designat.
Diogenes episcopus Genauensis dixit: Palladium qui Christum Dominum Deum uerum similem et aequalem Patri dum non confitetur negauit, damnationi eius cum ceteris fratribus meis uel consacerdotibus socior.
64. Amantius episcopus Iouiensium dixit: Palladium qui sectam Arri non destruxit secundum consacerdotum meorum <sententiam> etiam et ego eum condemno.
Ianuarius episcopus dixit: Sicut omnes consacerdotes mei damnauerunt Palladium, ita et ego pari iudicio eum censeo esse damnandum.
65. Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: Audisti, Secundiane, cuiusmodi Palladius impius sententiam sacerdotali concilio damnatus exceperit. Licet displicuerit nobis quod eius, hoc est Palladi, non horreres amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero, utrum Dei Filium Dominum nostrum Iesum Christum <uerum Deum> uel non uerum Deum dicas.
Secundianus <dixit>; Qui negat Deum uerum esse Patrem domini et dei nostri Iesu Christi non est christianus, <nec> qui negat dominum Filium uerum.
Ambrosius episcopus dixit: Deum uerum Dei Filium confiteris?
Secundianus dixit: Verum Dei Filium unigenitum dico.
66. Ambrosius episcopus dixit: Verum Dominum dicis?
Secundianus dixit: Verum unigenitum Filium. Qui negat uerum Filium Dei?
Eusebius episcopus dixit: Non sufficit quod Filium Dei unigenitum confiteris, nam hoc omnes confitentur. Sed hoc mouet quod Arrius «dixit Dominum solum Patrem, solum <Deum> uerum, negauit Filium Dei Dominum uerum. Simpliciter Filium Dei Deum uerum confiteris?
Secundianus dixit: Qui fuerit ignoro, quid dixerit nescio. Mecum loqueris uiuus ad uiuum. Illud dico quod Christus dixit, unigenitum Filium se asserit Patris (
67. Ambrosius episcopus dixit: Deus uerus est uerus Dei Filius Deus? – Et adiecit: In scripturis diuinis scriptum est quia:
Secundianus dixit: De Deo uero.
68. Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei Deus uerus est?
Secundianus dixit; Ergo mendax?
Ambrosius episcopus dixit: In hoc fraudem facis ut non Deum uerum dicas, sed deum unigenitum. Ac per hoc dic simpliciter: «Vnigenitus Dei Filius Deus uerus».
Secundianus dixit: Vnigenitum dixi Dei Filium.
69. Eusebius episcopus dixit: Hoc Fotinus non negat, hoc Sabellius confitetur.
Ambrosius episcopus dixit: Et qui hoc non confitetur iure damnatur. Ac per hoc saepe <te> conuenio, licet cauillando negaueris ueritatem. Non quaero ut tantummodo unigenitum Filium Dei dicas, sed etiam Deum uerum.