Valerianus episcopus dixit: Mihi quod uidetur, qui Arrium defendit arrianus est, qui blasfemias ipsius non condemnat ipse blasfemus est. Ideoque huiusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum.
Palladius dixit: Coepistis ludere, ludite; sine concilio orientali uobis non respondemus.
55. Anemius episcopus Sirmiensis dixit: Quicumque hereses arrianas non condemnat arrianus sit necesse est. Hunc igitur alienum etiam a nostra communione et sacerdotio denuo priuandum esse censemus.
Constantius episcopus Arausicus dixit: Palladium Arri discipulum, cuius impietates iam olim damnatae sunt a Patribus nostris in concilio Nicaeno et nunc hodie probatae – cum recenserentur Palladio singulae, non confusus est dicere Dei Filium a Deo Patre esse alienum, cum creaturam confitetur, cum temporalem dicit, cum Dominum uerum negat —, in sempiternum censeo esse damnandum.
56. Iustus episcopus dixit: Palladium qui blasfemias Arri damnare noluit, sed etiam has magis confiteri uidetur, censeo ulterius sacerdotem dici non posse nec inter episcopos deputari.
Euentius episcopus Ticiniensis dixit: Palladium qui impietatem Arri damnare noluit arbitror a consortio sacerdotali in perpetuum esse remouendum.
57. Abundantius episcopus Tridentinus dixit: Cum euidentes blasfemias Palladius defendat, damnatum se ex concilio Aquileiensi cognoscat.
Eusebius episcopus Bononiensis dixit: Quia impietates Arri diabolico stilo conscriptas, quas non licebat nec ad aures admittere, Palladius non solum noluit condemnare, sed eorum extitit assertor, negando Filium Dei Dominum uerum, Dominum bonum, Dominum sapientem, Dominum sempiternum, hunc a coetu sacerdotali et mea sententia et omnium catholicorum iudicio arbitror iure esse damnandum.
58. Sabinus episcopus Placentinus dixit: Quoniam cunctis patefactum est Palladium <se> qui arrianae perfidiae auctorem eiusque impietatem tenere, quae contra euangelica et apostolica instituta uenit, iusta in eum totius concilii lata sententia est. Qui meae licet paruitatis sententia sacerdotio denuo priuatus ex hoc sacrosancto coetu iure pellatur.
Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt: Arrianae haeresis secta, in qua Palladius in Aquileiensi synodo declaratus est, anathema. Sed et eos qui contra ueritatem Nicaeni synodi repugnant condemnamus.
59. Limenius episcopus Vercellensis dixit: Arrianam doctrinam saepe esse damnatam manifestum est, et ideo Palladius conuentus in hac sancta synodo Aquileiensi, quoniam noluit corrigere uel emendare <se>, sed magis probauit deprehensibilem et oletauit perfidia quam se publice professus est tenere, hunc sententia mea et ego profiteor a consortio sacerdotali esse priuandum.
Maximus episcopus Emonensis dixit: Palladium qui blasfemias Arri nec damnare uoluit, sed magis ipse confessus est, iuste ac merito esse damnatum et Deus nouit et fidelium conscientia condemnauit.
60. Exsuperantius episcopus Dertonensis dixit: Palladium qui sectam Arri uel eius doctrinam damnare noluit sed defendit, ut ceteri consortes mei damnauerunt etiam et ego condemno.
Bassianus episcopus Laudensis dixit: Audiui sicut et ceteri consacerdotes mei impietates Arri quas Palladius non solum non condemnauit, sed confirmauit. Hic anathema sit et sacerdotio priuabitur.
61. Filaster episcopus Brictianus dixit: Blasfemias et iniquitatem Palladi, qui arrianam doctrinam sequitur et defendit, una cum omnibus ego condemnaui.
Constantius episcopus Siscianensis dixit: Palladium qui blasfemias et impietates Arri non condemnauit, sicut et ceteri consacerdotes mei et ego censeo damnandum.
Heliodorus episcopus Altiniensis dixit: Qui perfidiam Arri omniumque haereticorum, quorum consors est Palladius, cuius insipiens cor, qui ueritatem non est confessus, <non condemnauit>, cum ceteris consacerdotibus meis condemno.
62. Felix episcopus Diadertinus dixit: Palladium qui blasfemiauit Filium sicut Arrius cum omnibus pariter condemno.
Theodorus episcopus Octodorensis dixit: Palladium qui Christum Deum uerum coaeternum Patri negauit, nec christianum hunc nec sacerdotem ullo modo censemus.
Domninus episcopus Gratianopolitanus dixit: Palladium in perfidia Arri permanentem in perpetuum sicut et fratres damnauerunt etiam et ego censeo esse damnandum.