+MCCCCXXXXo die quarta ianuarii.
In marginis: Dies feriandi Caphe.
Illustris et excelsus dominus Thomas de Campofregoso, Dei gratia dux Ianuensium et libertatis defensor, et magnificum dominorum antianorum comunis Ianue consilium in legitimo numero congregatum, quorumque interfuerunt hec sunt nomina:
Antonius Badinella, prior,
Petrus de Mari,
Nicolaus de Auria, quondam Dominici,
Thomas Iudex,
Georgius Grillus
Peregrus de Prementortb;
Alaonus Cibo,
Antonius Rasperius,
Borvel de Grimaldis,
Bartolomeus Parrisolla et
Iohannes Cassicius.
Volentes, ut populi, qui Peram et Capham incolunt, seu latini sint sive greci vel armeni, aut hebrei, et demum omnis religionis ac ritus sciant, quibus diebus operari liceat et rursus quibus sit: statuerunt, declaraverunt et iusserunt, quod nulli cuiusvis religionis ac ritus liceat operari diebus inferius descriptis, immo dies ipsos pro sacris habeant, illisque ab omni[801] ministerio et opere prohibito ferientur. Reliquis vero diebus nemo prohiberi possit, quin operetur arbitrio suo, nec quisquam possit aliquem cogere ad feriandum, nisi diebus inferius declaratis. Committentes auctoritate huius decreti potestatibus Pere et consulibus Caphe presentibus et futuris, ut hoc decretum et normam servari faciant inconcusse sub pena sindicamenti.
Dies feriandi sunt hi:
Primum diebus omnibus dominicis.
Mense autem ianuario:
Dies circuncisionis domini nostri Yhesu Christi,
Epiphanie,